UBIQUITATIS dogma a Joh

UBIQUITATIS dogma a Joh
UBIQUITATIS dogma a Joh.
Brentio cusum est, A. C. 1560. postquam vivente Melanchthone tantum de eo mussitatum esset, docente hôc: doctrinam de omnipraesentia corporis Christi, meram esse naturarum confusionem Eutychianam, cui se adversaturum, quoad vixerit. Συν´εργοι Brentii Iac. Andreae, et Matthias Flacius fuêre, Corpus Christi omnibus in locis, cantharo, sacco, avena etc. esse dictitantes: quod Academiae, Wittenbergensis et Lipsiensis, praeter alias Ecclesias quamplurimas, acriter oppugnârunt. Mox in Palatinatu controversiae ortae, de orali manducatione corporis Christi in S. Cena: cui malo ut occurreret Fridericus III. Elector, Catechesin Heidelbergensem conscribi iussit. Dein colloquiô Maulbrunensi, A. C. 1564. de sensu verborum S. Cenae et Ubiquitate disceptatum. Porro Aldeburgi colloquium, cui Ioh. Wilhelmus Saxo praefuerat, convocatum, et A. C. 1568. sed cum Wittebergenses consensum inter Lutherum et Melanchthonem, in doctrina, vita et morte fuisse contenderent, negarent autem Flaciani, re infectâ discessum est. Convocatus dein Dresdae conventus, conscriptusque consensus Dresdensis, quem cum Ienenses Theologi carperent, Torgae coetu coactô, Formula Concordiae conscripta, et ad eius subscriptionem Theologi adacti. Hinc vincula quibusdam, exilium nonnullis irrogatum. Tandem A. C. 1577. in Bergensi Monasterio a sex Ubiquitatis Patronis Smidelino, Musculo, Selneccero, Chemnitio, Chytraeo, Cornero Formula promulgata, et Ubiquitatis dogma sancitum est. Vide in voce Concordia. Nec tamen inter omnes, qui hodie a Luthero denominari amant, hîc consensus est, quibusdam, inter quos Sueci Theologi, Christi corpus etiam in statu humilitationis ubique fuisse asserentibus, aliis demum id post ascensionem factum esse docentibus. Vide Hospin. in Praes. ad lib. Concord. Zach. Ursinum, in Colloq. Naulbrun. Chytraeum, in Saxon. ad A. C. 1568. Hospinianum praefatum, passim in lib. Concordiae, etc. Adde Georg. Hornium, qui dogmatis huius primum auctorem facit Ioh. Westphalum Pastorem Hamburgensem A. C. 1552. cui dein Brentius, praecipuus eius promotor librô de Unione Personali et de Maiestate Christi, Ioh. Wigandus, Flacius Illyric. L. Osiander, Iac. Andreae Schmidlinus, succenturiati, Historiâ Eccl. Novi Testam. Periodô III. Artic. 1. §. ult. Vide etiam aliquid supra, voce Philippistae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”